monumenta.ch > Plinius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 3, 1
{I} Hactenus de situ et miraculis terrae aquarumque et siderum ac ratione universitatis atque mensura. nunc de partibus, quamquam infinitum id quoque existimatur nec temere sine aliqua reprehensione tractatum, haut ullo in genere venia iustiore, si modo minime mirum est hominem genitum non omnia humana novisse. quapropter auctorem neminem unum sequar, sed ut quemque verissimum in quaque parte arbitrabor, quoniam commune ferme omnibus fuit, ut eos quisque diligentissime situs diceret, in quibus ipse prodebat.